- LUDICRAE Coronae
- LUDICRAE Coronaedictae occurrunt passim coronae, Hieronicarum vett. non vilipendii causâ, quasi inanis solum gloriolae illecebrae essent, cum inter documenta verae virtutis merito haberent locum: sed quia Ludicro, s. in Ludis Sacris quaesitae. Plin. l. 21. c. 3. Semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarumfuit. Namque adcertamina (Romani) in Circum per ludos et ipsi descendebant, et servos suos quique mittebant. Inde illa XII. Tabularum lex, Qui coronam parit, ipse pecuniave eius virtutis ergo arguitur. Vide C. Paschal. Coron. l. 6. toto, inprimis c. ult. ubi de utilitate, quae ex his Ludis, et dignitate Coronarum, quae ibi Victoribus datae: nec non iufra, ubi de Vett. Ludis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.